라틴어 문장 검색

Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus.
그러나 남편이 그것을 들은 그날로 반대하면, 아내가 매여 있는 서원과 아내가 생각 없이 입을 놀려 스스로 서약한 바를 남편이 취소시키는 것이 된다. 그러면 주님께서도 그 여자를 용서해 주신다. (불가타 성경, 민수기, 30장9)
Cum igitur in amicitia et aeternitas vigeat, et veritas luceat, et caritas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus his debeas abrogare, tu videris. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:37)
Huic operi abrogare non presumant qui celum philosophie uertice pulsant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:8)
Et caveas ne amor filiorum in tantam dementiam te obstringat ut tuiipsius obliviscaris, tibi ipsi necessaria et utilia denegando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:30)
In sua natura honesta sunt lucra, per que nemo leditur, etbene acquiritur, quod a nullis adhuc dominis abrogatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 10:11)
eisque fraternum nomen non abrogari, ut eorum magis gravetur impietas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:3)
Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 13:1)
In hoc aestu mentis ancipiti, ad effectum tendens consilium occulta indagine, sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione colloquio, Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 30:1)
qua causa abrogata potestate ad lares rediere privati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 7:2)
Inter tot urgentia, Hermogene defuncto, ad praefecturam promovetur Helpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis, adeo ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret, haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 9:1)
Procopio superato in Phrygia, internarumque dissensionum materia consopita, Victor magister equitum ad Gothos est missus, cogniturus aperte, quam ob causam gens amica Romanis, foederibusque longae pacis obstricta, tyranno dederat adminicula, bellum principibus legitimis inferenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 1:1)
Et quoniam asserebat Athanaricus, sub timenda exsecratione iuris iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris, ne solum calcaret aliquando Romanum, et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 9:2)
Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat, interfici debere pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:2)
Cognitoque eum iam pridem repertum, in villa propria custodiri, ipse tamquam capita sontium Aginatium, pariterque Anepsiam horrore medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 54:2)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION