라틴어 문장 검색

Exaudi orationem meam, Domine et clamorem meum auribus percipe Ad lacrimas meas ne obsurdescas quoniam advena ego sum apud te peregrinus sicut omnes patres mei.
제 기도를 들으소서, 주님. 제 부르짖음에 귀 기울이소서. 제 울음에 잠자코 계시지 마소서. 저는 당신 집에 사는 이방인, 제 조상들처럼 거류민일 따름입니다. (불가타 성경, 시편, 39장13)
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 5:1)
militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:5)
Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 12:1)
Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:7)
Cum enim ad executionem ventum sit, nulla occultatio celeritati est aequiparanda, modo globuli e tormento emissi, qui tam velociter pertransit ut ipsam oculorum aciem antevertat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:13)
Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 7장3)
Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:5)
sed cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:1)
Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:2)
Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 3:1)
itaque antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:5)
miror ubi ego huic anteverterim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 538)

SEARCH

MENU NAVIGATION