라틴어 문장 검색

Exaudi orationem meam, Domine et clamorem meum auribus percipe Ad lacrimas meas ne obsurdescas quoniam advena ego sum apud te peregrinus sicut omnes patres mei.
제 기도를 들으소서, 주님. 제 부르짖음에 귀 기울이소서. 제 울음에 잠자코 계시지 마소서. 저는 당신 집에 사는 이방인, 제 조상들처럼 거류민일 따름입니다. (불가타 성경, 시편, 39장13)
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 5:1)
militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:5)
eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat;
(아풀레이우스, 변명 48:7)
insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 8:2)
Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 12:1)
Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore territus quosdam occurrentium obturbavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장1)
plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장2)
obturbabant quidem patres specie detestandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장4)
obturbabatur militum vocibus Aponius, cum loqui coeptaret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장8)
postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장3)
quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:3)
sed cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:1)
Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 3:1)
me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION