라틴어 문장 검색

"Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:7)
Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:3)
Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:3)
Sicut et Petronius ait obtorto valgiter labello
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, X*3)
"quantum quisque odii tacita conceperat ira, effundit ardens felle tandem libero, coniciunt alii fragiles inque ora tabellas frangunt, relisa fronte lignum dissilit, buxa crepant cerata genis inpacta cruentis rubetque ab ictu curta et umens pagina."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.17)
it pectore summo flexilis obtorti per collum circulus auri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:8)
Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos, a caelo illuc unde negant redire quemquam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:25)
Nile, tuus tibicen erat, crotalistria phillis, haec facilis spargi munda sine arte rosa, nanus et ipse suos breuiter concretus in artus iactabat truncas ad caua buxa manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 825)
cui gutture ravo ignem per bifores regemunt cava buxa cavernas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 43)
"quatiunt impulsibus illi nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt aequora, et incussae redeunt a turribus hastae, ipse graves fluctus clavumque audire negantem lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat imperia ac laevas dextrasque obtorquet in undas proram navifragis avidam concurrere saxis, donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos extulit et socium turba prohibente poposcit foedera;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권152)
"ego nempe tamen, qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina vitae praereptumque iter et maternos reddere menses, adde, quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권78)
rapi te obtorto collo mavis an trahi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 634)

SEARCH

MENU NAVIGATION