라틴어 문장 검색

iaculorum deinde stridentium crebritate, hinc indeque convolante, pulvis aequali motu adsurgens, et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 43:4)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
E contra autem alii quamplurimi in cythara aut lyra (hoc est aulicis tricis) miri artifices qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint ut potius a natura comparati videantur ad statum reipublicae beatum et florentem labefacandum et evertendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:7)
Si coloniam plantes ubi barbari sedes suas habeant, neutiquam eos nugis tantum et tricis concilies, sed iusticia et modis gratiosis demerere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:50)
postquam deforme cadaver mansit et in rugas totus defluxit aniles, iam specie doni certatim limine pellunt et foedum ignaris properant obtrudere munus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:24)
'Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I5)
quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 16:5)
sic multum ac diu ludetur, atque ita diu ut plus biennium in his tricis moretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 5 2:7)
reliqua [animalia] acroamata tricas meras esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:24)
"os obtrudite, ne plura iactet inprobus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.34)
ea quoniam nemini obtrudi potest, Itur ad me.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 529)
Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 122)
Quod argentum, quas tu mihi tricas narras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 250)
Quin tu istas mittis tricas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 174)
Nil mi opust litibus neque tricis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3117)

SEARCH

MENU NAVIGATION