라틴어 문장 검색

iaculorum deinde stridentium crebritate, hinc indeque convolante, pulvis aequali motu adsurgens, et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 43:4)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
In quibus plura inscite aut maligne vellicant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 2:2)
quas etiam Instantias Vellicantes appellare consuevimus, sed diversa ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:2)
et licet infinitis modis vellicentur et provocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:6)
Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:3)
Sermo alios pungens et vellicans parce utendus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:15)
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: " Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
(불가타 성경, 아모스서, 7장14)
postquam deforme cadaver mansit et in rugas totus defluxit aniles, iam specie doni certatim limine pellunt et foedum ignaris properant obtrudere munus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:24)
"os obtrudite, ne plura iactet inprobus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.34)
ea quoniam nemini obtrudi potest, Itur ad me.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 529)
Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 122)
aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:13)
huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 59:2)
Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION