라틴어 문장 검색

Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico; omni consilio exacerbatur.
외톨이는 제 욕심만 채우려 하고 충고하기만 하면 화를 낸다. (불가타 성경, 잠언, 18장1)
14. Neque obiecerat adhuc rex curam aut spem de rebus Britannaicis, verum occasiones consilio et arte vincere annisus est (quamvis arma sua infelicter cesserant), atque regem Gallum, licet victoria ipsa non potuisset, tamen victoriae fructu privare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:1)
alii 'arma' consilium, alii occasionem, non nulli insidias intellegunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 997)
sed una altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus, duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia potentissimorum libertorum praefectorumque praetori;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:2)
rutvli somno vinoque sepulti occasio prius narratur, sic consilium, ut necessario ad id quod nuntiat, veniat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2341)
idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius viri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuvandarum ratione virium trahendo bello quaerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 240:1)
num omnis nuntios palam audiri, omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum aut occasionum velocitas patitur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장7)
Et fratres quidem multi sancti collegae mei graviter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute civis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici ecclesiae leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, voluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas;
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 2:1)
se optimum ducere aut diebus alternis, aut, si maiora intervalla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse, ut par hosti non solum consilio sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 332:1)
sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cuius praetervolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 568:2)
Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seviores atque peiores.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:1)
tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt ad occasionem locum hosti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 336:2)
igitur arma in occasionem distulere, Vespasianus Mucianusque nuper, ceteri olim mixtis consiliis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장5)
cum autem iratus negasses, utrum ut placarem te danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram, an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eodem die, per speciem comisationis occiderem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 163:1)
namque inter et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem occasionem dedit, cumque porta effracta cohors Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho, Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide et Athenagora vincti traduntur,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION