라틴어 문장 검색

Speraque Luciferi motu leuis, ocior aura, Motu parturiens sonitum, lasciuit acuta Voce, nec in cythara Veneris plebea putatur Musa, sed auditis assensum iure meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:5)
Et mox a specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium, amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 7:2)
Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus, officia quisque distributa capessit ocissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 12:1)
Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 14:1)
quemadmodum Gilbertus in magnete, Chymici in auro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:11)
Instantia autem clandestina est magnes ferro armatus, vel potius ferrum in magnete armato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:6)
Nam ita fert natura, ut magnes armatus in distantia aliqua non trahat ferrum fortius quam magnes non armatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:7)
Itaque manifestum est formam coitionis esse quippiam quod in magnete sit vividum et robustum, in ferro debile et latens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:10)
4. Similiter, sit natura inquisita Verticitas Acus Ferreae, tactae magnete.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:1)
Capiatur terrella ex magnete, et notentur poli ejus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:2)
Quod si inveniatur acus illa, remota a magnete et posita super versorium, statim se applicare ad septentriones et austrum, vel etiam paulatim se eo recipere, tum recipienda est pro causa, praesentia terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:7)
Ea est actio magnetica, per quam ferrum fertur ad magnetem, gravia ad globum terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:4)
quod magnes per corpora omnigena, etiam maxime compacta, operetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:15)
lamina ferri interposita inter magnetem et aliud ferrum, operationem magnetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:7)
At virtus illa magnetica per quam ferrum et magnes, vel magnetes invicem, coeunt, operatur intra orbem virtutis certum, sed parvum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION