라틴어 문장 검색

Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:3)
Nam cum duce Godefrido cunctisque Christianis consociis de universis locis accitus et regressus [0525B] Antiochiam in mense Octobri, caloribus Augusti temperatis, comes Reymundus, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum princeps, Boemundus caeterique principes, qui adhuc in ipsa Antiochia conglobati morabantur, unius voluntatis compotes effecti, per terras et civitates in circuitu Antiochiae sitas diffusi migraverunt, et resistentes ac rebelles obsidione angentes suae ditioni subdiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:11)
sed assumpta occasione Octobris mensis et temporis hiemalis, quo maris procellae amplius intumescunt, reditum suum sine intermissione paraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:3)
Qui usquequaque juxta legationem Ascalonitarum convenientes, ad septem millia equitum annumerati, in fortitudine vehementi in planitie camporum Assur et Rames, subitis clamoribus irruerunt, ubi peregrinos incautos et tantae multitudinis nescios juxta flumen, [0659D] quod Assur et Rames interfluit, reperientes mense Octobri feria quarta, ipso natali B. Dionysii martyris, lanceis et sagittis fortiter incurrerunt, quorum non pauciores quam quingenti detruncati et decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:3)
Hoc eodem anno Tankradus post discessum regis et caeterorum magnorum qui sibi in auxilium confluxerant, vires suas retinens, in mense Octobri praesidium Gerez, quod dicitur Sarepta Sidoniorum, eo quod subjectum regi Sidonis quondam fuisset, in manu potente obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:1)
Explicit Liber consolationis et consilii, quem Albertanus, causidicusBrixiensis, de ora Sanctæ Agathæ, compilavit atque composuitsub anno domini MoCCoXLoVIo, in mensibus aprilis et maii.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 322:1)
Mense igitur secundo, hoc est, aprili (primus enim mensis martius est quo habet justus natalem, quando noctium dierumque aequalitas aestimatur, hoc est, octavo, ut Romani putant, vel ut alii, quinto kal.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:14)
mense, inquam, secundo, hoc est, aprili, septima et vigesima mensis coepit diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:16)
idus Octobres, qui eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et comperto, inter alia excarnificatum Gerontium, Magnentianae comitem partis, exsulari maerore multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 1:2)
Deinde anhelitu iam pulsante letali, conticuit, diuque cum anima colluctatus iam discessura, abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 3:1)
Quocirca et ipse et visorum interpretes, praesentia contemplantes, diem secutum, qui erat quartum decimum kalendas Aprilis, observari debere pronuntiabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:2)
Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:2)
Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens imperator agili gradu Cercusium, principio mensis Aprilis ingressus est, munimentum tutissimum et fabre politum, cuius moenia Abora et Euphrates ambiunt flumina, velut spatium insulare fingentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 1:1)
Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION