라틴어 문장 검색

et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae.
그러면 그들은 미움으로 너를 대하면서, 네 노고의 결실을 모조리 빼앗아, 너를 벌거벗은 알몸뚱이로 버려둘 것이다. 그리하여 불륜을 저지른 네 치부가 드러날 것이다. 너의 추잡한 짓과 탕녀 짓이 (불가타 성경, 에제키엘서, 23장29)
non illa generalia, an causa sceleris odium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 74:5)
si minus, illuc conferenda est oratio, aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 105:5)
hic amor est odio maius scelus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:10)
tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 17:4)
haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:19)
Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 191:1)
ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 3:5)
res avidi concire novas odioque furentes pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:129)
et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장4)
tum, qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subicere odio civium supplicioque constringere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:3)
sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3592)
Eumenen cum vetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere regis prope ut victima mactatus Delphis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 301:1)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION