라틴어 문장 검색

Illud autem non dubitatur, quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 21:1)
Iuliae uxori tantum afuit ut relegatae, quod minimum est, offici aut humanitatis aliquid impertiret, ut ex constitutione patris uno oppido clausam domo quoque egredi et commercio hominum frui uetuerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 1:2)
quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 2:2)
sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingeni, offici, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 1 1:7)
Claudio, plenas humanitatis, offici, diligentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 9 1:2)
quibus nisi credideris, me omnis offici et humanitatis expertem iudicaris ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 11:6)
ad Curium vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se traferret ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 2:1)
nullius umquam periculi terroribus ab officio aut ab humanitate desciscam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 6:2)
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:3)
Sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:13)
numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:3)
hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis ratio poscat, docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 252:2)
Namque antiquitus claro genere in Galliis natus, et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia prudentia humanitate gratia litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 8:3)
Imple, Christiane iudex, pii patris officium, sic suscense iniquitati, ut consulere humanitati memineris, nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:1)
sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 1 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION