라틴어 문장 검색

voluntas enim te movere debet nostra, si modo iusta est aut pro officio necessario suscipitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 7 1:4)
deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 3:2)
omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 570:1)
quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire possem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 4:1)
si quis tunc inter necessaria seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 16:15)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
Adeo autem in tuendo necessarium est rationis officium, ut saepe in uno videndi sensu etiam alium sensum memoria suggerente ratio deprehendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:1)
laetor virtute et officio quom tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 3:5)
officio sollemni et necessario per me functus est ;
(세네카, 행복론, Liber V 123:9)
nullum enim officium referenda gratia magis necessarium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 63:3)
Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:2)
Itaque studio huic non satis fecit, officio vero nec in suorum necessariorum causis nec in sententia senatoria defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 1:2)
quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 228:2)
alioqui multa timore contumeliarum aut taedio necessaria omittemus publicisque et privatis officiis, aliquando etiam salutaribus non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:1)
'cum primis' autem, id est interea, quod maxime necessarium est, vel inter prima opera et officia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1785)

SEARCH

MENU NAVIGATION