라틴어 문장 검색

hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset?
(아풀레이우스, 변명 39:4)
"Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:14)
"lanius paulo fidentior, utero bestiae resecto, ursae magnificum despoliavit latronem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:86)
"nam haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut vel unam de manibus omittas offulam:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:147)
"hunc offrenatum unius offulae praeda facile praeteribis, ad ipsamque protinus Proserpinam introibis, quae te comiter excipiet ac benigne, ut em molliter assidere et prandium opipare suadeat sumere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:151)
"Sed tu et humi reside et panem sordidum petitum esto, deinde nuntiato quid adveneris, susceptoque quod offeretur, rursus remeans canis saevitiam offula reliqua redime, ac deinde, avaro navitae data quam reservaveras stipe transitoque eius fluvio, recolens priora vestigia ad istum caelestium siderum redies chorum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:152)
"nec offerentis hospitae sedile delicatum vel cibum beatum amplexi sed ante pedes eius residens humilis, cibario pane contenta, Veneriam pertulit legationem, statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit, et offulae sequentis fraude caninis latratibus obseratis, residuaque navitae reddita stipe, longe vegetior ab inferis recurrit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:156)
Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel!
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:5)
suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:2)
cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit in curia:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:2)
'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:3)
quos ille pisces, quasque offulas nominat, et tamen pretia illis minora constituit!
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:3)
Coponem laniumque balneumque, Tonsorem tabulamque calculosque Et paucos, sed ut eligam, libellos:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVIII1)
Ne valeam, si non multo sapit altius illud, Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi Et rubro pulmone vetus nasisque timendum Omnia crudelis lanius per compita portat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV4)
Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION