라틴어 문장 검색

dicens: " Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
“너는 가장 좋은 향료를 이렇게 장만하여라. 액체 몰약을 오백 세켈, 향기로운 육계향을 그 절반인 이백오십 세켈, 향기로운 향초를 이백오십 세켈, (불가타 성경, 탈출기, 30장23)
Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;
바치는 예물이 서원 제물이거나 자원 제물이면, 그 제물을 바친 그날에 먹고, 남은 것은 다음 날 먹어도 된다. (불가타 성경, 레위기, 7장16)
Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.
물에 사는 모든 것 가운데 이런 것은 너희가 먹을 수 있다. 물에 살면서 지느러미와 비늘이 있는 것은, 바다에서 살든 개울에서 살든 무엇이든 먹을 수 있다. (불가타 성경, 레위기, 11장9)
Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius et operiat illum terra.
누구든지 이스라엘 자손들에게 속한 사람이든 그들 가운데에 머무르는 이방인이든, 먹을 수 있는 짐승이나 새를 사냥하였을 때에는, 그 피를 흘리고 나서 흙으로 덮어야 한다. (불가타 성경, 레위기, 17장13)
humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae ". Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt.
그 땅이 기름진지 메마른지, 그곳에 나무가 있는지 없는지 살펴보아라. 용기를 내어라. 그리고 그 땅의 과일을 가져오너라.” 그때는 첫 포도가 익는 철이었다. (불가타 성경, 민수기, 13장20)
Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas?
너희가 어떤 성읍을 점령하려고 싸움을 벌여 오랫동안 포위하고 있을 때, 그 성읍의 나무에 도끼를 휘둘러 나무를 쓰러뜨려서는 안 된다. 너희는 그 나무에서 열매를 따 먹을 수는 있지만 그것을 베어서는 안 된다. 들의 나무는 너희가 포위해야 할 사람이 아니지 않으냐? (불가타 성경, 신명기, 20장19)
Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ".
스바에서 들여온 향료와 먼 지방에서 가져온 향초 줄기가 나에게 무슨 소용이냐? 너희 번제물이 마음에 들지 않고 너희 제사가 나에게 기쁨이 되지 않는다.” (불가타 성경, 예레미야서, 6장20)
Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram Quodque tibi est numquam non alienus odor?
당신의 입맞춤에서 몰약 냄새가 나고, 당신에게는 낯설지 않은 냄새가 절대 없다는 것을, 나는 무엇이라 말해야 할까요? (마르티알리스, 에피그램집, 2권, XII1)
Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume, semper:
포스투스무스, 당신은 항상 좋은 냄새가 나요. 이것이 나에게는 의심스러워요: (마르티알리스, 에피그램집, 2권, XII2)
Postume, non bene olet qui bene semper olet.
포스투무스, 항상 좋은 냄새가 나는 이에게서는 좋은 냄새가 나지 않아요. (마르티알리스, 에피그램집, 2권, XII3)
Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam /f.8va/ tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:10)
seu turgida malit olenti Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet aeolus, et placidis perfundit odoribus auras.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 18:3)
ubi necessariarum rerum copiam inauditam repererunt in vino, frumento, oleo et hordeo, in carne et piscibus, in omnibus quae vesci possunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:9)
et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos, nullo vesci dicitur cibo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 20:3)
Sed et canum carnibus aliqui vesci dicuntur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION