라틴어 문장 검색

Melius in mensa regia sedet aurum quam in pauperis domo vel rusticano tugurio, et longe honorabilius trotonerius et macer equitatur equus quam pinguis valde et opimae et suavis ambulaturae asinus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 8:2)
et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:20)
Vestis autem ex serica lana contexta, multifario protecta colore, puellae pelli serviebat in usum, quam discolorando colorans alteritas, multiplici colore faciem alterabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:80)
Vestes etiam ex aureis, sericisque filis insertionis osculo conjugatis materiam sortientes, ut a materiae generositate [0474D] operis commendata subtilitas, tanti artificii gratulabatur insignibus, ut non materialem, verum etiam coelestem manum operi crederes insudasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:10)
Terra autem et montana, ut aiunt pro vero, qui haec oculis viderunt, et vix illic judicium mortis evaserunt, byzantiis, auro incommutabili, argento inaestimabili et denariorum dispersione sic operta erant in contritione et fuga tam magni exercitus, ut amplius tribus milliaribus super aurum, gemmas, vasa argentea et aurea, ostra mirifica et pretiosa, vestesque subtiles ac sericas, incedere fugientes et persequentes viderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:1)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)
Neve cum abundaveris auro et argento, et opimis agrorum fructibus, vel honoribus dicas:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:10)
et opima hostia praedicatur, quae non sit tenuis, non sit exilis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:7)
Unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:8)
Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, suspensis iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:2)
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua, opima varietate commerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus, sollicitudo pervigil veterum per opportunos saltus erexit et cautos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 13:1)
Inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 5:1)
Mediocris erat staturae, capillis tamquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris, et naso rectissimo, ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates, liniamentorum recta compage, unde viribus valebat et cursu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 22:2)
Verum haec similiaque tum etiam ut coercenda, mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci, in his versati flagitiis, vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva impunitas nutrivit immania, usque eo grassante licentia, ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum, commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret, opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 4:1)
Chilo ex vicario, et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium, ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam asseverantes, impetrarunt ut hi quos suspectati sunt, ilico rapti, compingerentur in vincula, organarius Sericus, et Asbolius palaestrita, et haruspex Campensis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION