라틴어 문장 검색

Et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris
엘리야는 그 돌들을 가지고 주님의 이름으로 제단을 쌓았다. 그리고 제단 둘레에는 곡식 두 스아가 들어갈 만한 도랑을 팠다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장32)
et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.
물이 제단 둘레로 넘쳐흐르고 도랑에도 가득 찼다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장35)
Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens.
그러자 주님의 불길이 내려와, 번제물과 장작과 돌과 먼지를 삼켜 버리고 도랑에 있던 물도 핥아 버렸다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장38)
et dixi eis: " Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam ".
나는 그들에게 일렀다. “해가 뜨거워지기 전에는 성문을 열지 말고, 문지기들이 지켜 선 가운데 문을 닫아거시오. 예루살렘 주민들을 경비로 세우는데, 일부는 저마다 지정된 초소에, 일부는 제집 앞에 서게 하시오.” (불가타 성경, 느헤미야기, 7장3)
Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum.
올곧은 이들이 보고 기뻐하며 모든 불의는 그 입을 다문다. (불가타 성경, 시편, 107장42)
Et dixit Dominus ad Isaiam: " Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis;
그러자 주님께서 이사야에게 말씀하셨다. “너는 네 아들 스아르 야숩과 함께 ‘마전장이 밭’에 이르는 길가 윗저수지의 수로 끝으로 나가서 아하즈를 만나, (불가타 성경, 이사야서, 7장3)
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis.
아시리아 임금은 라키스에서 랍 사케에게 많은 병력을 주어, 예루살렘으로 히즈키야 임금에게 보냈다. 그는 ‘마전장이 밭’에 이르는 길가 윗저수지의 수로 곁에 주둔하였다. (불가타 성경, 이사야서, 36장2)
Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.
그날 나는 이스라엘 땅에 무덤 자리 하나를 곡에게 내주겠다. 사해 동쪽에 있는 것으로 여행자들의 길을 막고 있는 '아바림 골짜기'다. 사람들이 그곳에 곡과 그의 온 무리를 묻고서는, '하몬 곡 골짜기'라고 부를 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 39장11)
Accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 4:1)
ego quasi trames aquae immensae de fluvio et sicut aquaeductus exivi in paradisum.
(불가타 성경, 집회서, 24장41)
Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec oppilaverunt loca occulta
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장36)
est quoque uti possit magnus congestus harenae fluctibus adversis oppilare ostia contra, cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:9)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION