라틴어 문장 검색

et dixi eis: " Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam ".
나는 그들에게 일렀다. “해가 뜨거워지기 전에는 성문을 열지 말고, 문지기들이 지켜 선 가운데 문을 닫아거시오. 예루살렘 주민들을 경비로 세우는데, 일부는 저마다 지정된 초소에, 일부는 제집 앞에 서게 하시오.” (불가타 성경, 느헤미야기, 7장3)
Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis.
내가 광야를 그의 집으로, 소금 땅을 그의 거처로 삼아 주었다. (불가타 성경, 욥기, 39장6)
terram fructiferam in salsugine a malitia inhabitantium in ea.
기름진 땅을 소금 땅으로 만드시니 거기 사는 사람들의 악함 때문이다. (불가타 성경, 시편, 107장34)
Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum.
올곧은 이들이 보고 기뻐하며 모든 불의는 그 입을 다문다. (불가타 성경, 시편, 107장42)
quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius.
불과 우박과 굶주림과 죽음 이 모든 것도 징벌을 위해서 창조되었다. (불가타 성경, 집회서, 39장29)
erit enim quasi myricae in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
그는 사막의 덤불과 같아 좋은 일이 찾아드는 것도 보지 못하리라. 그는 광야의 메마른 곳에서, 인적 없는 소금 땅에서 살리라.” (불가타 성경, 예레미야서, 17장6)
Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.
그날 나는 이스라엘 땅에 무덤 자리 하나를 곡에게 내주겠다. 사해 동쪽에 있는 것으로 여행자들의 길을 막고 있는 '아바림 골짜기'다. 사람들이 그곳에 곡과 그의 온 무리를 묻고서는, '하몬 곡 골짜기'라고 부를 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 39장11)
Accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 4:1)
Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec oppilaverunt loca occulta
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장36)
est quoque uti possit magnus congestus harenae fluctibus adversis oppilare ostia contra, cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:9)
marina autem hoc amplius, quod etiam parietes, cum in is tectoria facta fuerint, remittente se salsugine eorum dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장10)
item secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장10)
id autem propter salsuginem cito fit siticulosum, nisi mel habeat circa fusum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION