라틴어 문장 검색

Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 2:1)
loco se tuto et ad omnia opportune consedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 31:2)
ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 747:2)
tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장10)
Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca.
미디안족의 세력이 이스라엘을 억누르자, 이스라엘 자손들은 미디안족을 피하여 산에다 은신처와 동굴과 그 밖에 접근하기 어려운 곳들을 마련하였다. (불가타 성경, 판관기, 6장2)
Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: " Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti?
지프인들 몇이 기브아에 있는 사울에게 올라가서 말하였다. “다윗은 지금 우리 가운데에 숨어 있습니다. 여시몬 남쪽, 하킬라 산 위 호레스 산성에 있습니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 23장19)
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
다윗은 그곳에서 올라가 엔 게디 산성에 머물렀다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 24장1)
Et dixit illi: " Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est ". Et dixit ei: " Benedictio sit tibi, frater! ". Et vocavit filium suum et dixit illi: " Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili! ". Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: " Vade sanus! ".
토빗은 라파엘에게 “형제여, 복을 받으시오.” 하고 말한 다음, 자기 아들을 불러 말하였다. “얘야, 길 떠날 채비를 하고 너의 동포인 이 사람과 함께 가거라. 하늘에 계신 하느님께서 너희를 그곳까지 무사히 인도하시고, 너희를 건강한 몸으로 나에게 데려다 주시기를 빈다. 얘야, 또 그분의 천사께서 너희가 안전하도록 동행해 주시기를 빈다.” 토비야는 길을 떠나려고 집을 나서면서 자기 아버지와 어머니에게 입을 맞추었다. 토빗은 그에게 “건강한 몸으로 다녀오너라.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 토빗기, 5장17)
Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno Et in diluvio aquarum multaru ad eum non approximabunt.
그러므로 당신께 충실한 이들이 모두 곤경의 때에 기도드립니다. 큰물이 닥친다 하더라도 그에게는 미치지 못하리이다. (불가타 성경, 시편, 32장6)
AIN. Oculi omnium in te sperant et tu das illis escam in tempore opportuno.
모든 눈이 당신께 바라고 당신께서는 그들에게 먹을 것을 제때에 주십니다. (불가타 성경, 시편, 145장15)
Laetatur homo in responsione oris sui, et sermo opportunus est optimus.
사람은 자기의 올바른 대답으로 기쁨을 얻으니 알맞은 때에 나오는 말이 얼마나 좋으냐! (불가타 성경, 잠언, 15장23)
Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum.
서원을 제때에 채우기를 망설이지 말고 죽기까지 그 이행을 미루지 마라. (불가타 성경, 집회서, 18장22)
Rugitus eius ut leonis: rugiet ut catuli leonum et frendet; et arripiet praedam et in tuto collocabit, et non erit qui eruat.
그들은 암사자처럼 포효하고 힘센 사자들처럼 함성을 지른다. 으르렁거리다 먹이를 잡아채 끌어가면 아무도 빼내지 못한다. (불가타 성경, 이사야서, 5장29)
Vocate nomen pharaonis regis Aegypti: Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum.
이집트 임금 파라오의 이름을 ‘기회를 놓친 허풍쟁이’라고 불러라. (불가타 성경, 예레미야서, 46장17)
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
그런데 좋은 기회가 왔다. 헤로데가 자기 생일에 고관들과 무관들과 갈릴래아의 유지들을 청하여 잔치를 베풀었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 6장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION