라틴어 문장 검색

Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret et propugnaret diceretque et proprium et propitium et anxium et contrarium itidem in casu vocativo dicendum, ut adversarius et extrarius diceretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 5:1)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
(카이사르, 내란기, 1권 21:3)
Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit, nonnullas urbes per vim expugnavit, reliquas civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat.
(카이사르, 내란기, 3권 56:4)
nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장2)
Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장1)
oppositum autem dicere vel sentire, contrarium forme, ut patet, sive nature, quod idem est. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:21)
erat enim tum haec nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:4)
et impia arma matris oppositu impedi.
(세네카, Phoenissae 410:1)
vincebatque auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens in verticem collis evasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 564:4)
Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:1)
circummissae quattuor cohortes cum C. Servilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 656:2)
is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 609:2)
ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 352:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION