라틴어 문장 검색

- De murorum et praecipue cujusdam turris oppugnatione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 61:2)
Nihil autem in hac praesidii oppugnatione proficientes, castra hinc amoventes, ad civitatem Reclei applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:5)
Sed difficultate locorum et montium, vel itinere dierum septem plurimum tardasse his videbatur, qui quotidianis Turcorum assultibus et oppugnationibus laborabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:12)
et regionem undique graviter depopulati sint, Baldewinum assiduis oppugnationibus lacessentes, civitatem quoque plurimis assultibus aggravantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:2)
Qui, audita Babyloniorum adunatione et oppugnatione adversus Accaron, velociori via accelerabant, ut suis subvenirent, et ab hostili impugnatione liberarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 58:4)
quo inferiores collocaret in medio, quo magis hinc inde a fortioribus juvarentur, et dimicationem utriusque partis assumerent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:6)
Et est admodum mirum videre plebem innumeram, mentibus ardore quodam infuso, e dimicationum curulium eventu pendentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 26:1)
Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Ursicinum ad commilitium principis ut peditum magistrum reversum, (successisse enim eum Barbationi praediximus), obtrectatores excipiunt, primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 1:1)
Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti compelli, et ubi aquarum ductibus intersectis, nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 17:1)
civitatum oppugnationes et castellorum, inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi compositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae, tutis rationibus ordinatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 11:2)
Exindeque profectus, oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur, et irrisive compellebatur ut Sabaiarius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 1:2)
In hac dimicatione, nostri quoque periere non contemnendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 16:1)
namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:9)
At dominus Cordeius ad Hypras cum magnis copiis sedens iacturam et ignominiam pugnae ad Diximeum sarcire sperans, statem advolavit et Novum Portum obsidione cinxit, et post aliquorum dierum obsidionem oppugnationis fortunam tentare statuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:15)
Quantum vero ad verba positiva illa, Stanleium nunquam contra regis Edwardi filium arma gesturum, etsi verba illa lene quidem sonarent, nihilominus hoc dixisse diserta et directa fuit oppugnatio et abnegatio tituli regis, sive per lineam Lancastrensem, sive per auctoritatam parlamenti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION