라틴어 문장 검색

postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis, et quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 374:2)
" Surgite, et ascendamus adversus eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem, et vos neglegetis? Nolite cessare; eamus et possideamus eam.
그들이 대답하였다. “자, 그들에게 올라갑시다. 우리가 그 땅을 보았는데 매우 좋습니다. 가만히 있을 때가 아닙니다. 망설이지 말고 길을 떠나 그곳으로 가서 그 땅을 차지합시다. (불가타 성경, 판관기, 18장9)
qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
제후들이라 해서 편들지 않으시고 부자라 해서 가난한 이보다 우대하지 않으시는 분을? 그들이 모두 그분 손의 작품이 아닙니까? (불가타 성경, 욥기, 34장19)
Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
그리고 장인의 야심은 임금을 알지 못하는 사람들에게까지 우상 숭배를 퍼뜨리도록 부추겼다. (불가타 성경, 지혜서, 14장18)
Haec igitur, Gualteri, quae opulenta tibi brevitate notamus, si assidua lectione perceperis, facile non eris fallacis mulieris ingenio circumventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:15)
Immo nobilis etiam opulentia rerum non inepte egestati decorae postponitur, si mulieris amor opulentae petatur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:4)
Merito igitur mulier opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua valeat opulentia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:7)
Sed si mulier inopiae obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia brevis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:9)
Annuli vero lapidum gemmati sideribus, manus [0472B] fulguratione serenantes eximia, solem reddebant novitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:11)
Nulla tamen via reperta, qua populo subveniretur, visum est omnibus ut in terram Sarracenorum opulentissimam, adhuc praeda intactam, Boemundum, Tankradum et Robertum Flandrensem cum comitatu equitum et peditum mitterent ad contrahendas praedas et necessaria, quibus fames exstingui, et populus ab inopia posset relevari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:3)
In initio enim hujus viae quidam sacerdos vir boni testimonii et eximiae conversationis, in Italiae partibus manens, mihi a pueritia notus, quadam die more solito missam celebraturus, ad dioecesim sibi commissam solus carpebat iter trans spatium cujusdam agelli:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:3)
Ad Albariam itaque civitatem divitiis opulentissimam cum cuneis armatis primum ascenderunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:1)
Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum victoriae manibus portantes, in regionem civitatis Gybel frugibus et vineis opulentissimam declinaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:5)
Post montium ac scopulorum difficilia pericula in vallem descendentes, per diem continuum in equis residentes, planitiem pertransierunt, et vespere in villa quadam opulentissima castrametati, cum principe suo Baldewino hospitio rebusque necessariis [0592B] refecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:1)
Hac igitur conditione contulit eis emendi et vendendi licentiam in ejusdem regni Bulgarorum castellis, [0606C] pane, vino, carne et omni pinguedine opulentissimis, castello videlicet Panidos, Rossa, Rosto, Dedamis, et castello nomine de Natura, et Sasalabriis, Adrianopoli et Phinepopoli, ut per haec hospitati, pacifice bonis terrae sustentarent vitam affluenter.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION