라틴어 문장 검색

Cum autem utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub nomine concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:1)
Quid quaeris quod in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, nunquam hoc quaereres si Scripturas sacras legeres, si interpretes earum revolveres.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:3)
At nunc etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis, videmus comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:11)
VI, 4)," legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comoedias legere, et amorum turpia scripta cantare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:15)
Opusculum igitur istud in tribus distinximus libellis.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:15)
Medea vero proprio filio novercata, ut inglorium Veneris opus quaereret, gloriosum Veneris destruxit opusculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:41)
Deus igitur in hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum hunccomponere et in latinum transferre compulit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:1)
Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cavit natura viderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectiscorrigendum appono.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 4:1)
Quae quoniam miracula multa sunt, opusculi nostri propositum excedentia, ad ingenia celsa reiciamus, pauca super provinciis narraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 32:1)
Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis assentandi figmentis, ad singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis facetias affectando.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 12:1)
memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse.
(아풀레이우스, 변명 28:19)
ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit:
(아풀레이우스, 변명 86:9)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:6)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION