라틴어 문장 검색

Igitur quasi novam integramque provinciam ultor patris et patrui Scipio ille mox Africanus invasit, isque statim capta Carthagine et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse, stipendiariam nobis provinciam fecit, omnes citra ultraque Hiberum subiecit imperio, primusque Romanorum ducum victor ad Gades et Oceani ora pervenit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 7:1)
Quippe cum classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora conplexus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 8:1)
urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 449:2)
post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 549:1)
quid rabidus ora Corus oceano exerens?
(세네카, 아가멤논 10:29)
cum tanta moles mali instaret - adeo obcaecat animos fortuna ubi vim suam ingruentem refringi non volt - civitas quae adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 407:1)
Poenus hostis, ne Africae quidem indigena, ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 58:2)
eandem quod proelio victi Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 183:2)
Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam vagabantur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:1)
ibi conferentibus quid in cuiusque provinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram, quae ad Oceanum et Gades vergit, ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 321:1)
adeo ut habitantibus circa Canadam moles sive massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum versus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:6)
Mago ibi ex fuga substiterat, navibusque in Oceano collectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 350:1)
Batavi, donec trans Rhenum agebant, pars Chattorum, seditione domestica pulsi extrema Gallicae orae vacua cultoribus simulque insulam iuxta sitam occupavere, quam mare Oceanus a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장4)
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:3)
iamque ora Padi portusque relinquit flumineos, certis ubi legibus advena Nereus aestuat et pronas puppes nunc amne secundo, nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:215)

SEARCH

MENU NAVIGATION