라틴어 문장 검색

hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes responderunt tum id se facturos, cum ille domo navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
postea tamen pestilentia affectos ex responso oraculi urbem restituisse sacraque Parthenopes cum magna religione suscepisse, nomen autem Neapoli ob recentem institutionem imposuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5634)
quae ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est ut ipsum in consilium acciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 36:1)
id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta fuisse et responsum oraculo editum maiorem multo victoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 142:1)
his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:1)
et quisque cum impraepedite liceret, scientiam vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata varietate quaerebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 7:2)
Hoc responsum regis instar oraculi habitum est, et silentium de ea re secutum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:8)
Vera et salubri aestimatione fidem oraculi vana profecto responsa eludere potuissent, sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 32:1)
oracula fata, responsa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4561)
at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse <responsa> haruspicum auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineat - quod is potest facere vel de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:6)
laxavit Scythicas verbo penetrante pruinas vox evangeliea, Hyreanas quoque fervida brumas solvit, ut exutus glaeie iam mollior amnis Caucasea de eote fluat Rhodopeius Hebrus, mansuevere Getae, feritasque eruenta Geloni laete mero sitiens exsanguia poeula miscet libatura saeros Christi de sanguine potus, novit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri dedere crinitos ad Christi altaria reges, ex quo mortalem praestrinxit Spiritus alvum, Spiritus ille Deus, Deus et se corpore matris induit atque hominem de virginitate ereavit, Delphica damnatis tacuerunt sortibus antra, non tripodas eortina regit, 2 non spumat anhelus fata Sibyllinis fanaticus edita libris, perdidit insanos mendax Dodona vapores, mortua iam mutae lugent oracula Cumae, nec responsa refert Libyeis in Syrtibus Hammon.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3142)
alibi 'oracula' responsa, ut lapsis quaesitum oracula rebus et quin adeas vatem precibusque oracula poscas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1145)
nam Brutus et filii Tarquinii cum oraculum Delphici Apollinis peterent, responsum est eius imperium fore, qui primus matrem reversus oscularetur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 963)
divinum est ut oracula auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:7)
vel quod verius est, quia cum ubique Apollinis responsa obscura sint, manifesta illic dantur oracula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7326)

SEARCH

MENU NAVIGATION