라틴어 문장 검색

nullo iam pacto veri simile esse putandumst, undique cum vorsum spatium vacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda multimodis volitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:3)
Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium delegerat principes (qui appellati sunt propter caritatem patres) populumque et suo et Tatii nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta discripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit, quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant oratrices pacis et foederis) - sed quamquam ea Tatio sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 22:1)
rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 204:1)
nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 205:2)
nos ipsam nunc volumus significare substantiam ut grammatice litteratura est, non litteratrix quemadmodum oratrix, nec litteratoria quemadmodum oratoria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 206:2)
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 199)
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 47)
Vtroque vorsum rectumst ingenium meum, ad te atque ad illum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 35)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)
Quomque me oratricem haud sprevisti sistique exorare ex te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2205)

SEARCH

MENU NAVIGATION