라틴어 문장 검색

Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.
사울은 사무엘이 약속한 이레를 기다렸으나, 사무엘은 길갈에 오지 않았다. 군사들은 사울 곁을 떠나 흩어지기 시작하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장8)
Locutusque est ad eum Samuel: " Quid fecisti? ". Respondit Saul: " Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas,
사무엘이 “임금님은 왜 그런 일을 하셨습니까?” 하고 물었다. 사울이 대답하였다. “군사들은 저에게서 떠나 흩어지고 어르신은 약속하신 때에 오지 않으시는데, 필리스티아인들이 미크마스에 모여드는 것이 보였습니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장11)
Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: " Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? ". Dixitque ei Iehu: " Quid tibi et paci? Transi et sequere me ". Nuntiavit quoque speculator dicens: " Venit nuntius ad eos et non revertitur ".
기마병이 나가서 예후를 만나, “평안하시냐고 임금님께서 물으십니다.” 하자, 예후는 “평안하건 안 하건 너와 무슨 상관이냐? 돌아서서 내 뒤나 따라라.” 하고 일렀다. 파수병이 보고하였다. “전령이 그들에게 다다르기는 하였지만, 돌아오지 않습니다.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장18)
si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae;
자네가 결백하고 옳다면 이제 그분께서는 자네를 위해 일어나시어 자네 소유를 정당하게 되돌려 주실 것이네. (불가타 성경, 욥기, 8장6)
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:12)
Illa tamen laudes summumque meretur honorem, Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit studium, et metae inclinata recumbit.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:3)
Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:35)
Ergo materiam colere uis ignea donat Que, quamuis soleat totam turbare quietem Corporis et bellum plus quam ciuile mouere, Hic pacata iacet, nullos motura tumultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:5)
Precipiti lapsu fluuius dilabitur alter, Sulfureis tenebrosus aquis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:1)
Jam lubrica fama per orbem Nature clamabat opus, jam rumor in aures Multorum dilapsus erat, cum tristis ad istos Horruit Alecto rumores;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:2)
Cum hanc elegiam lamentabili modulatione crebrius recenserem, mulier ab impassibilis mundi penitiori dilapsa palatio, ad me maturare videbatur accessum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:1)
annon vides quomodo tuus, quem eduxisti, exercitus, victus et attritus fuga dilapsus est?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:3)
His attritis, et fuga per montana et veprium condensa dilapsis, dux et caeteri comprimores ad praesidium Hasart applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:2)
Tandem praedicti principes cognoscentes quomodo jam populus taedio affectus paulatim dilaberetur, ne ultra aliquis navigio pararet reditum interdixerunt, undique in portis maris custodiam ponentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 56:3)
Video, quomodo prae timore mortis, et novi rumoris, populus noster imminutus ac dilapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION