라틴어 문장 검색

Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
그들의 집은 평안하여 무서워할 일이 없고 하느님의 회초리는 그들 위에 내리지도 않아 (불가타 성경, 욥기, 21장9)
Vere pacatam et quieta feci animam meam sicut ablactatus in sinu matris suae sicut ablactatus, ita in me est anima mea.
오히려 저는 제 영혼을 가다듬고 가라앉혔습니다. 어미 품에 안긴 젖 뗀 아기 같습니다. 저에게 제 영혼은 젖 뗀 아기 같습니다. (불가타 성경, 시편, 131장2)
et circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi Ariel.
그러나 나는 아리엘을 압박해 가리니 슬픔과 서러움이 일리라. 예루살렘은 나에게 아리엘처럼 되리라. (불가타 성경, 이사야서, 29장2)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Similiter imperator, metuens amplius [0418B] et validius hanc belli tempestatem ingruere, et vespere umbroso suos deficere et perire, pacem et ipse fieri imperat, laetatus ducem suos a bello pacare voluisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:15)
non posse sine illius ope animi motus pacari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:16)
Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:2)
Et olim licet otiosae sint tribus, pacataeque centuriae, et nulla suffragiorum certamina, sed Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quot orae sunt partesque terrarum, ut domina suscipitur et regina, et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities, populique Romani nomen circumspectum et verecundum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 6:1)
Hac Iulianus rei novitate perculsus, et coniciens quorsum erumperet, si eisdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita, quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 2:1)
Hariobaudem vacantem tribunum, fidei fortitudinisque notae, nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad collimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 2:2)
Hunc dum imperatu ducis miseratione commoti, impositum equo, prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 10:3)
Iulianus cognita morte Constantii transcurrit Thracias, et Constantinopolim pacatam intrat, totumque imperium Rom.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장1)
Quo negotio itidem gloriose perfecto, ad civitatem Pirisaboram ventum est, amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 9:1)
Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque assueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, ad genuinos turbines revoluti sunt, hanc causam praetendentes ut seriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 2:1)
Exinde diu reputante Gratiano cum optimatibus, perniciosum apparebat et irritum, contra asperitates aggerum prominentium intempestiva contendere pertinacia, multis (ut in tali negotio), variatis sententiis, otioso milite circumvallari placuit barbaros, inedia fatigatos, quia locorum iniquitate defenderentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION