라틴어 문장 검색

initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
형제들이 로마에서 우리 소문을 듣고 아피우스 광장과 트레스 타베르내까지 우리를 맞으러 왔다. 그들을 본 바오로는 하느님께 감사를 드리고 용기를 얻었다. (불가타 성경, 사도행전, 28장15)
postrīdiē Scintilla ad tabernās ambulat.
다음날 Scintilla는 시장을 향해 걸어간다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Scintilla and Horatia at home7)
per tōtum forum tabernae sunt.
광장 전체를 통틀어 좌판들이 있다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day9)
tabernam ērigunt et mercēs expōnunt.
좌판을 차리고, 상품들을 전시한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day13)
mox amīcus ad tabernam accēdit et Flaccum salūtat;
곧 친구가 좌판으로 다가와서 Flaccus에게 인사한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day14)
'omnēs mercēs vendidimus.' inquit; 'iam ad tabernam piscātōriam prōcēdō.'
그녀는 말한다. '우리는 모든 상품을 팔았다. 난 이제 어부의 좌판으로 간다.' (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day30)
Flaccus in tabernā sedēbat et colloquium cum amīcīs faciēbat.
플라쿠스는 술집에 앉아 친구와 이야기를 하고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia16)
forum trānsiērunt et montem Palātinum ascendērunt.
그들은 광장을 가로질러 팔라티누스 산을 올랐다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat23)
Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis, qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo regnare, praesentibus palatinis devoverim?"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:24)
Hujus pestilentia percutiuntur principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudum, figuli falsitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:2)
Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:1)
Et quoniam mirari posse quosdam existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narrator et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 2:1)
Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabris umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:1)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION