라틴어 문장 검색

Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam?
내 입술에 불의가 묻어 있다는 말인가? 내 입속이 파멸을 깨닫지 못한다는 말인가? (불가타 성경, 욥기, 6장30)
Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat?
입이 음식 맛을 보듯 귀가 말을 식별하지 않는가? (불가타 성경, 욥기, 12장11)
Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum palato suo adhaerebat.
귀족들은 소리를 죽이고 그들의 혀는 입천장에 붙었지. (불가타 성경, 욥기, 29장10)
Aruit tamquam testa palatum meum et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me.
저의 힘은 옹기 조각처럼 마르고 저의 혀는 입속에 들러붙었습니다. 당신께서 저를 죽음의 흙에 앉히셨습니다. (불가타 성경, 시편, 22장16)
DALETH. Adhaesit lingua lactantis ad palatum eius in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
젖먹이는 목말라 혀가 입천장에 달라붙고 어린것들은 빵을 달라고 애원하건만 그들에게 한 조각 주는 이가 없구나. (불가타 성경, 애가, 4장4)
et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.
더욱이 내가 네 혀를 입천장에 붙여 너를 벙어리로 만들어서, 그들을 꾸짖지 못하게 하겠다. 그들은 반항의 집안이기 때문이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 3장26)
quae enim in 'is' exeunt, neutrum in 'e' mittunt, ut 'agilis agile', sed nec 'hoc teste' nec 'haec testia' possumus dicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 2111)
Hinc salit, atque agili se sublevat incita motu, Vocesque emittit tenues, et non sua verba.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 9:3)
Et quamuis agili cursu uincatur ab illis De quibus exiuit sermo, tamen ipse triumphans In reliquis uictor gaudet reliquosque uolatu Vincit et in proprio motu concludit eisdem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:3)
Illic [0437B] mulo dulcibus suae carnis irritamentis, palata seducebat gustantium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:126)
qui palata salsorum seducentes acumine, ut saepe et multum bibant, saepius sitire coguntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:17)
Ne te gulosae Scylla voraginis [0471A] Mergat profunda nocte libidinum Praebe palato frena modestiae, Ventri tributum solve modestius, Imbrem Lyaei semita gutturis Libet modeste Bacchica pocula:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:1)
Solymanus autem, dux et princeps exercitus Turcorum, adventu Christianorum audito, tum praeda et rapinis, suorum quindecim millia ab omni Romania et regno Corrozan contraxit, viros peritissimos belli in arcu corneo et osseo, et sagittarios agillimos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:1)
Ex his millibus Turcorum astutiores et agiliores triginta, equis in modum venti currentibus insidentes, in dolo praecesserunt, post terga relictis insidiis totius [0455A] legionis, quatenus in arcu corneo et osseo Gallos e praesidio lacessere et protrahere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:2)
Unde filium suum Engelradum, tironem armis agilem, paterna suggestione admonuit ut et caeteros sibi familiares, quatenus in una voluntate secum accensi, pauperes suos atque confratres Christianos a tot Turcorum caedibus et assultibus liberare et ulcisci velint, et absterrere toties insequentes hostes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION