라틴어 문장 검색

capit ille dapes, habet ille soporem, tunc senior quae iussus agit, neu falsa videri noctis imago queat, longaevi vatis opacos Tiresiae vultus vocemque et vellera nota induitur, mansere comae propexaque mento canities pallorque suus, sed falsa cucurrit infula per crines, glaucaeque innexus olivae vittarum provenit honos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권34)
Tunc puppe propinqua Prosiluit, crimenque deum crudele notavit, Deformem pallore ducem, vultusque prementem Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:29)
Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)
et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua,
병든 곳을 살펴보아, 집 벽에 생긴 그 병이 푸르스름하거나 불그스름한 점으로 되어 있고, 다른 벽면보다 깊이 들어가 보이면, (불가타 성경, 레위기, 14장37)
Facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos.
그러니 너는 지혜롭게 처신하여, 백발이 성성한 그자가 평안히 저승으로 내려가지 못하게 하여라. (불가타 성경, 열왕기 상권, 2장6)
Et vos dormitis inter medias caulas alae columbae nitent argento et pennae eius pallore auri.
너희는 가축 우리 사이에서 쉬고 싶으냐? 비둘기의 날개는 은으로, 그 깃들은 푸른빛이 도는 금으로 뒤덮였네. (불가타 성경, 시편, 68장14)
Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.
백발은 영광의 면류관 의로운 길에서 얻어진다. (불가타 성경, 잠언, 16장31)
Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities.
젊은이의 자랑은 힘이고 노인의 영광은 백발이다. (불가타 성경, 잠언, 20장29)
Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium!
풍부한 경험은 노인들의 화관이고 그들의 자랑거리는 주님을 경외함이다. (불가타 성경, 집회서, 25장6)
Non enim ex corporis canitie recte deprehenditur ipsa senectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:9)
Multos enim assidue videmus in minori positos aetate canescere multosque etiam in decrepito conspicimus senio et nulla canitie dealbari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:10)
Canities mento pendet:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:1)
Sydereum uultus castigauere ruborem Lilia nupta rosis et, ne palloris obumbrent Nubila candorem, deffendit flamma ruboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:6)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Hie habitu, gestu, macie, pallore figurat Insompnes animi motus uigilemque Mineruam Predicat et secum uigiles uigilare lucernas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION