라틴어 문장 검색

‘alma Palēs,’ inquit, ‘tibi supplicāmus;
그는 말한다, '자비로운 Pali시여, 우리는 당신에게 기도합니다; (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat17)
tibi corniger Hammon et dudum taciti rupere silentia Delphi, te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus augur et inspectis Babylonius horruit astris, Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:82)
hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon, virgineam damnare animam sortitaque Lethen
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 508:2)
sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:4)
praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cervi tremeretque per auras aëris accipiter fugiens veniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:3)
Non corniger Hammon Mittere Marmaridas cessavit in arma catervas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:59)
Stabant ante fores populi, quos miserat Eos, Cornigerique Iovis monitu nova fata petebant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:21)
corniger flumina ideo cum cornibus pinguntur, sive quod mugitum boum imitatur murmur undarum, sive quod plerumque in cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 771)
aut 'palantes' quae sunt palantes, epitheton stellarum perpetuum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 212)
tamen etiam et alibi nominativum pro vocativo posuit, ut corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3275)
Cuius sub pedibus corniger est valido conixus corpore Taurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 110:11)
Ibit ad aras, sancte tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras corniger et querulae fetus suis, hostia lactens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:9)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas Atque iterum pasto pascitur ante cibo, Visus erat, somno vires adimente ferendi, Cornigerum terra deposuisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 59)

SEARCH

MENU NAVIGATION