-
In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitae; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.
- 아낫의 아들 삼가르의 시대에, 야엘의 시대에 대상들은 끊기고 먼 길 가는 이들은 샛길로 다녔네. (불가타 성경, 판관기, 5장6)
-
Irruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum adversarios percusserunt.
- 아비멜렉과 그가 거느린 부대는 달려나가 성문 어귀에 서고, 다른 두 부대는 들에 있는 모든 사람에게 달려들어 그들을 쳐 죽인 것이다. (불가타 성경, 판관기, 9장44)
-
et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, nec est audiendus.
- (피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:3)
-
Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium.
- (DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:8)
-
cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat.
- (DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:5)
-
Flore nouo gaudens, folio crinita uirenti, Non demorsa situ, non iram passa securis, Non deiecta solo, sparsis non deuia ramis, Ambit silua locum, muri mentita flguram.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:1)
-
Sic primum componit eqos auriga Sophye, Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem Indomitis, spacientur equi normamque relinquant, Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant, Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet, Cingula soluantur, laxetur nexus, habene Depereant et tota labet substancia currus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:4)
-
Qualiter in stellis regnans artansque planetas Imperio seruire suo, nunc stare meantes Cogit, nunc tumidos sectari deuia sola Maiestate iubet, nunc libertate meandi Concessa motus, reddit sua iura planetis;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:3)
-
uel ne dulcore saporis Desipiens, gustus mentem nimium sapiendo Decipiat, sensum gustus contemperat, usum Tactus componit, ne deuius erret et intus Mentem sollicitet, Veneris preludia querens Exterius nostreque ferens uexilla Dyones.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:12)
-
Errat in errore Martis, bellique furore Plus ferit, inque uia Martis fit deuia, legem Bellandi sine lege tenens, sine federe fedus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:3)
-
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
-
Ad officium etiam scripturae, calamum praepotentem eidem fueram elargita, ut in competentibus schedulis ejusdem calami scripturam poscentibus, quarum meae largitionis beneficio fuerat compotita, juxta meae orthographiae normulam, rerum genera figuraret, ne a propriae descriptionis semita in falsigraphiae devio eumdem divagari sustineret.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:11)
-
Aera laedebat mendaci vulnere cornu, Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit Organicis patere modis, artique favere Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:2)
-
» Hac [0425B] Solymani legatione accepta, viri duo praemissi per loca nota et devia versus locum quo urbs inobsessa erat, viam insistunt, si forte enavigare occulte ad ipsos urbis defensores valerent, et nota facere quae illis a Solymano injuncta erant, qualiter Solymanus, factis cuneis, in brevi peregrinos aggrederetur, et ut omnis virtus Turcorum a portis erumperet, et sic in fortitudine admista populum Domini deleret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:7)
-
Hos denique Turci ex improviso ut persenserunt ad auxilium sociorum omni velocitate [0436B] et belli instantia animatos esse tam robusta manu, et in armis et veste ferrea, et in signis luciferis ad bella erectis, fugam arripiunt, et timore concussi, a caede horrenda declinant, alii per devia, alii per semitas notas diffugium facientes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:6)