라틴어 문장 검색

ut visitentur et penitus introspiciantur omnes artes mechanicae, atque liberales etiam (quatenus ad opera), atque inde facienda est congeries sive historia particularis, tanquam magnalium et operum magistralium et maxime perfectorum in unaquaque ipsarum, una cum modis effectionis sive operationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 312:3)
Ea porro, sive malleolos 3 seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 1:1)
Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:1)
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 3:1)
Pampinationes quoque saepe adhibendae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:4)
nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:2)
Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:1)
De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:1)
nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:4)
et quem ad modum oportunitas - sic enim appellemus εὐκαιρίαν - non fit maior productione temporis - habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur - , sic recta effectio - κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam rectum factum κατόρθωμα - , recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION