라틴어 문장 검색

Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 10:1)
pyrricham saltauerunt Asiae Bithyniaeque principum liberi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:4)
item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanae singulis optulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:5)
inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:1)
Hic ebulum stridet, peregrinaque galbana sudant, Et tamarix non laeta comis, Eoaque costus, Et panacea potens, et Thessala centaurea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:57)
panaceam genus herbae est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4194)
sciendum tamen Lucretium panaceam ubique salem dicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4195)
sed melius herbam, quia ait 'odoriferam'. alii panaceam medicamentum dicunt ex conpluribus herbis conpositum, quod ad omne vulnus facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4198)
hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:4)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION