라틴어 문장 검색

Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, dilapsis accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem, docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictam quondam commissi facinoris timens, ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata, sortita coniuge liberisque susceptis, speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 16:1)
Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.
상을 차리고 자리를 편 다음 먹고 마신다. “제후들아, 일어나라. 방패에 기름을 발라라.” (불가타 성경, 이사야서, 21장5)
Et dixit Dominus ad me: " Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae;
그러자 주님께서 나에게 말씀하셨다. “북쪽에서 재앙이 터져 이 땅의 모든 주민 위에 덮칠 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 1장14)
Paulus dicit audivisse verba quae non licet homini loqui, non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod aliis pandere quae sibi sunt indicata non liceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:1)
X. Vix sanctus vir verba compleverat et renuntiaturus miles pedem domo extulerat, cum ecce Hinguar obvius iubet brevi loquio utatur, illi pandens per omnia archana regis ultima.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:1)
Dum veritatem quaerere pertinax Ignota pandis, sollicitus parum Utcunque stet commune vulgi Arbitrium et popularis error.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:4)
quorum nobis nuda sint omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:14)
Mistica denudat, aperit secreta, reuelat Abdita queue magis latitant archangelus orbi Nunciat et celi pandit misteria terris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:17)
Si qua minus plene cognoscit, plenius illam Asistens matrona docet suppletque minorem Intuitum panditque latens aperitque reclusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:22)
Periculum est enim cuilibet amico sua secreta consilia pandere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 60:3)
Sacerdoti tua archana atque secreta penitencie causa pandere et manifestaredebes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:17)
Et licet dixerim quod periculumest cuilibet amico secreta pandere archana, tantum tibi commissa ab amicissecreta habeas, et eis in omnibus esto fidelis, nec secreta propallare,ait, debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:9)
Pande illud tuum bonum quod videre desiderabat David, inhabitans in domo Domini;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:5)
Pande ergo illud vere bonum tuum, illud divinum, in quo et vivimus, et sumus, et movemur (Act.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:17)
Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION