라틴어 문장 검색

Quae pompa vocum non imitabilis!
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:9)
utpote cujus exemplum in proximo non vidisset, nisi forte in terrae motu aut fulmine, quae, ut magnalia naturae et non imitabilia ab homine, homines statim rejecturi fuissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:5)
Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat, quod bonitas definita et sub scientiam cadens animoque semper imitabilis et perceptibilis prima natura est et suae substantiae decore perpetua, infinitum vero malitiae dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii tamquam aliquo signo optimae figurae inpressa componitur et ex illo erroris fluctu retinetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:2)
summum illud et aeternum neque imitabile neque interiturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장14)
itaque veste deposita in conspectu agminis - decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis se esse contentum - descendit in flumen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 3:3)
Tenaces quippe disciplinae suae solitosque parco аc parabili victu ad inplenda naturae desideria defungi in peregrina et devictarum gentium mala inpulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 4:1)
Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 31:1)
Decipit exemplar uitiis imitabile;
(호라티우스의 첫번째 편지, 199)
namque parabilem amo venerem facilemque.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장67)
ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et terminatas habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 58:4)
Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse docuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:2)
naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:1)
Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:3)
divitias enim naturae esse parabiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 93:3)
sed tu mihi - ita similitudo naturae ferebat - maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION