라틴어 문장 검색

SAMECH. Operuisti in furore et percussisti nos; occidisti nec pepercisti.
진노로 몸을 감싸고 저희를 뒤쫓아 오시어 사정없이 죽이셨습니다. (불가타 성경, 애가, 3장43)
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est
바로 오늘 임금님 눈으로 확인해 보십시오. 오늘 주님께서는 동굴에서 임금님을 제 손에 넘겨주셨습니다. 임금님을 죽이라고 말하는 사람도 있었지만, 저는 ‘그분은 주님의 기름부음받은이니 나의 주군에게 결코 손을 대지 않겠다.’고 다짐하면서, 임금님의 목숨을 살려 드렸습니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 24장11)
Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur ".
성읍에 들어가자 한들 성읍이 굶주림에 허덕이니 거기에서 죽을 것이고, 그렇다고 여기 앉아 있어도 죽기는 마찬가지다. 그러니 아람군의 진영에 가서 항복이나 하자. 그들이 살려 주면 살고, 죽이면 죽을 수밖에.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 7장4)
Et ait Saul: " De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus ".
사울이 “아말렉족에게서 끌고 온 것들입니다. 군사들이 주 어르신의 하느님께 제물로 바치려고, 양 떼와 소 떼 가운데에서도 가장 좋은 것을 아껴 둔 것이지요. 그 밖의 것은 완전히 없애 버렸습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 15장15)
Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.
그러니 조심하여 쓸데없이 투덜거리지 말고 비방하지 않도록 혀를 잡도리하여라. 은밀히 하는 말도 반드시 결과를 가져오고 거짓을 말하는 입은 영혼을 죽인다. (불가타 성경, 지혜서, 1장11)
Baldewinus preces illius exaudiens, misericordia motus super desperato, praefectos populi obnixa suasione adhortatur et instat ut duci suo parcentes non occidant, et thesauros innumerabiles, quos viderat, inter se partiri non refutent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:2)
quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo iuraverat quod ei parsurus esset, occidit propter scomma ab eodem de se dictum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:2)
cum occidis et cum parcis, olim iam tuum est hoc cadaver:
(세네카, Phoenissae 36:1)
huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 8:14)
Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:15)
quid habuit quod dubitaret an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 18:4)
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret dolo stupratam a se fateretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 2:1)
occidit, inquit, maritum, nouercam laesit, puero pepercit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 14:2)
Sanctus propheta David, cum de iure amicitiae cognationi Ionathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum eius et sanguinem, quia occiderat gabaonitas, populum fame tribus annis iugiter laborasse, septem viros de cognatione eius, gabaonitis tradidit puniendos.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:1)
"Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION