라틴어 문장 검색

Itaque ut armari solebat elatus, in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur, figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant, saltando, et cantando tristia quaedam genera naeniarum, regium iuvenem lamentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 10:2)
Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 20:1)
iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, iam eum pollinctum, iam paene rogum paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animaduersis, etiam atque etiam pertrectauit corpus hominis et inuenit in illo uitam latentem.
(아풀레이우스, 플로리다 19:6)
proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장29)
vertere pallor tum parochi faciem nil sic metuentis ut acrispotores, vel quod maledicunt liberius velfervida quod subtile exsurdant vina palatum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장20)
omnino eum Sestius noster parochus publicus occupavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2A 4:3)
proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:5)
vertere pallor tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris potores, vel quod maledicunt liberius vel fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.20)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 23)
propterea apud vos dico confidentius, quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS36)

SEARCH

MENU NAVIGATION