라틴어 문장 검색

Et cum de praedictis tractare non sit mei officii, tamen ad haec sermonem evagari permisi, ut respectu superlativae Dei potentiae, meam potentiam diminutam esse non dubites.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:115)
Et sic in quodam triclinio comparationis, tres potestatis gradus possumus invenire, ut, Dei potentia superlativa, naturae comparativa, hominis, positiva dicatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:117)
Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:6)
Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni ventris Lysias composuit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장25)
Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent, modo in secunda valetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi converso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 16장2)
Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni uentris Lysias composuit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 5:1)
Sub ipsis uero auribus oriri parotides solent, modo in secunda ualetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi conuerso.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:2)
167, 29 et lieni [abscessibus et strumae, parotidibus, articulis calcibus quoque suppurantibus aut aliler dolentibus, etiam concoclioni ventris], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).829)
Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVI De parotidibus. 1:2)
fortissime gentis atqui in artibus legimus superlativum gradum non nisi genetivo plurali iungi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 964)
aut superlativo pro comparativo usus videtur, quasi fortissimis comparandus, non ut vulgo creditur praeferendus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 969)
iungitur tamen et conparativo, ut scelere ante alios inmanior, et superlativo, ut ipse ante alios pulcherrimus omnes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 32116)
nam in superlativo 'potissimus' facit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6714)
ceterum si ad exaequationem positae sint, possunt vel comparativo vel superlativo vel pro his gradibus ipsae inter se iungi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7874)
ergo 'optime Graiugenum' superlativus est pro positivo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1272)

SEARCH

MENU NAVIGATION