라틴어 문장 검색

et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
너는 그의 손에서 빠져나가지 못하고 그의 손에 사로잡혀, 바빌론 임금의 얼굴을 마주 보고 그와 직접 말하게 될 것이다. 그러고 나서 바빌론으로 끌려갈 것이다.” (불가타 성경, 예레미야서, 34장3)
Scientia quippe est comprehensio omnium rerum quae sunt, atque his veraciter cuncta discernit, cui ea quoque quae non sunt quasi praesentia assistunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:15)
Nec in te solo particulariter, verum etiam in unoquoque [0443B] universitatis, meae potentiae largitas elucescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:18)
Equus vero illius circum vociferantium strepitu attonitus, ad montana rapido cursu et immoderato tetendit, nullius approximationem aut comprehensionem patiens, donec inter fauces montium evadens, non ultra comparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:2)
Cum enim semen masculi factivum sit et formativum per virtutem formativam, quam habet in semetipso, semper inducit formam masculi de intentione propria, nisi qualitate materiae impediatur, et ideo sexus femineus indicit ex defectu, nec natura particularis unquam intendit facere feminam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:2)
Nisi diligenter intendas, etiam secundum litteram difficilis loci istius comprehensio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:3)
Per hos enim tanquam per ostia ingreditur in nostram mentem velut quaedam sensibilium comprehensio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:3)
Quam facilis licet non artifici medico, cuivis tamen doctu Veneriae cupidinis comprehensio, cum videas aliquem sine corporis calore flagrantem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:13)
Quam nihilominus calliditatem rex deprehendere noluit, etsi eam animo reconderet, quatenus ad personas quasdam particulares, ut sui moris erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:13)
Deinde familiariter eis commemorabat particularia nonnulla de rebus suis, quamdiu in periculo fuisset, et de victoria postea secuta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:3)
Tum vero diligentissime eum informavit de omnibus circumstantiis et notis particularibus quae ad ducem Eobraci (cuius persona ei agenda esset) pertineret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:13)
Addidit et particularia omnia qua a tempore mortis regis insecuta sunt, donec ipse et frater eius in turrim conclusi essent, tam cum libertate frueretur quam postea cum in asylo degeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:15)
Rex dominus noster melior de concilio hoc gravissimo ominatur quam ut credere possit aliquem ex vobis hac fabula captum esse (etsi fortasse passio alicuius personae particularis vos aliquatenus inflectere possit).
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:4)
Itaque creditum est etiam hunc particularem Perkini de Cantio invadendo conatum regi praevisum et praecognitum fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 2:2)
3. Legatio ista negotium alicuius magni momenti non ferebat, sed tantum procrastinationem petebat diei ad solutionem pecuniarum praefixi, una cum aliis quibusdam particularibus quae ad limitaneos spectabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION