라틴어 문장 검색

Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:4)
sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra consederat.
(카이사르, 내란기, 2권 38:5)
Itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Venusiam Bantiamque minus trium milium passuum intervallo consules binis castris consederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 387:1)
itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 216:1)
inde postero die cum unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique convenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis - ea duo milia militum erant - sequi se mille passuum intervallo distanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 3:1)
Multo denique die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse et Considium timore perterritum quod non vidisset pro viso sibi renuntiavisse. Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 22장4)
nam Baiarum medium interuallum Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passuum spatium, ponte coniunxit contractis undique onerariis nauibus et ordine duplici ad anc[h]oras conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 1:2)
conferre, postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis intervallis fodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 408:1)
Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장2)
Magnis et continuis itineribus confectis cum adventaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:3)
Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset videretque eas vallis quibus regia castra munirentur eodem intervallo sua castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepissent quae multo erant propiora regis castris, aggerem comportari iubet intra munitiones.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 73:1)
Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc
왜 내 손자들과 딸들에게 입 맞추게 해 주지도 않았는가? 자네가 한 짓은 어리석기만 하네. (불가타 성경, 창세기, 31장28)
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: " Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ",
요셉의 형들은 아버지가 돌아가신 것을 보고, “요셉이 우리에게 적개심을 품고, 우리가 그에게 저지른 모든 악을 되갚을지도 모르지.” 하면서, (불가타 성경, 창세기, 50장15)
ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
그리하여 그것은 주님께서 모세를 통하여 이르신 대로, 아론의 후손이 아닌 속인이 주님 앞에 향을 피우러 다가갈 수 없고, 그렇게 하였다가는 코라와 그 무리처럼 된다는 것을 이스라엘 자손들에게 상기시키는 것이 되었다. (불가타 성경, 민수기, 17장5)
Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari.
그 뒤에 아비멜렉은 계속 아루마에서 살고, 즈불은 가알과 그의 형제들을 쫓아내어 더 이상 스켐에 살지 못하게 하였다. (불가타 성경, 판관기, 9장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION