라틴어 문장 검색

Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
네가 앞으로 겪을 고난을 두려워하지 마라. 보라, 이제 악마가 너희 가운데 몇 사람을 감옥에 던져, 너희가 시험을 받게 될 것이다. 너희는 열흘 동안 환난을 겪을 것이다. 너는 죽을 때까지 충실하여라. 그러면 내가 생명의 화관을 너에게 주겠다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 2장10)
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
그러나 의로움 때문에 고난을 겪는다 하여도 여러분은 행복합니다. 사람들이 여러분을 두렵게 하여도 두려워하지 말고 무서워하지 마십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장14)
consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:1)
ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre si potes, et debes, pulsandum vertice raso praebebis quandoque caput, nec dura timebis flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V84)
Posse pati, timeo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:41)
Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 45:2)
quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 9:5)
Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque coepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur, timens consul ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicavit se consulatu rebusque suis omnibus Lavinium translatis civitate cessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 22:3)
Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 170:1)
sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 231)
Omnibus fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere permisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:4)
caecus est ignis stimulatus ira nec regi curat patiturve frenos aut timet mortem:
(세네카, 메데아 10:13)
Qui modo sublimes rerum flectebat habenas patricius, rursum verbera nota timet et solitos tardae passurus compedis orbes in dominos vanas luget abisse minas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:1)
rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 914)
quid prodesse si, incolumi urbe, quae capta ultima timeantur liberis suis sint patienda?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 503:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION