라틴어 문장 검색

si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 18:1)
nam iam saepe homines patriam carosque parentis prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:12)
stet haec urbs praeclara mihique patria carissima, quoquo modo erit merita de me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:4)
at mihi si cara patriam cum coniuge reddas, sint vultus hilares, simque quod ante fui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 120)
quid nobis patriam, quid cara revisere tandem pignora dilectosve iuvat coluisse penates?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:158)
ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:5)
rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 914)
Quis est enim, cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et [hoc] commune patriae solum cum sit carum, tum vero dulce atque iucundum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 16:2)
ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem honores omnis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 3:3)
at longe patria est, longe carissima coniunx, quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b5)
nunc erat, ut posito deberem fine laborum vivere, me nullo sollicitante metu, quaeque meae semper placuerunt otia menti carpere et in studiis molliter esse meis, et parvam celebrare domum veteresque Penates et quae nunc domino rura paterna carent, inque sinu dominae carisque sodalibus inque securus patria consenuisse mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 82)
Egi tamen λογισάμενοσ illud εἷσ οἰωνο`σ ἄριστοσ ἀμύνεσθαι περι` πάτρησ. Nam mihi patria, et si quid carius patria, fides videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 4:1)
Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli,si patriae uolumus, si nobis uiuere cari.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0318)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli, si patriae volumus, si nobis vivere cari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 316)

SEARCH

MENU NAVIGATION