라틴어 문장 검색

haec pars perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 26:2)
In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:4)
accusator dat testem, patronus ex re ipsa refellit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:2)
Fufia ego tibi nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 10:3)
tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:1)
"adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum,"
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 35:10)
Si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia ducendum scelus primum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 103:2)
verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:7)
quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 10:3)
cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 8:2)
primum, quod est res illa simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori satis sit , verum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset, deprecetur, molliat, minuat, avertat, despiciat, derideat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:3)
Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius perorandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim se crimina obiecturum professus, protulit libellos vaecordes adeo ut consultaverit Libo an habiturus foret opes quis viam Appiam Brundisium usque pecunia operiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장1)
Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te ".
그런데 이 사람을 해치려는 음모가 있다는 제보를 받고 바로 총독님께 보냅니다. 그를 고발한 자들에게도 총독님 앞에서 그에 관하여 진술하라고 지시하였습니다.” (불가타 성경, 사도행전, 23장30)
" Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint "; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
“당신을 고발한 자들까지 도착하면 당신을 신문하겠소.” 하였다. 그리고 그를 헤로데 궁전에 데리고 가 지키라고 명령하였다. (불가타 성경, 사도행전, 23장35)
ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat.
그러나 나는 고발을 당한 자가 고발한 자와 대면하여 고발 내용에 관한 변호의 기회를 가지기도 전에 사람을 내주는 것은 로마인들의 관례가 아니라고 대답하였습니다. (불가타 성경, 사도행전, 25장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION