라틴어 문장 검색

nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:2)
ita recuperato regno paterno Masinissa, quia sibi adversus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, missis qui et puero spem facerent, si in fidem Masinissae sese permisisset, futurum eum in eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 419:2)
et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se,
아니면 그의 삼촌이나 삼촌의 아들이 그를 되살 수도 있고, 그 씨족의 다른 살붙이가 그를 되살 수도 있다. 그 자신이 넉넉해지면 스스로 제 몸을 되살 수도 있다. (불가타 성경, 레위기, 25장49)
Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur.
또한 그는 조상에게서 받은 것을 팔아 얻는 수입과 상관없이, 그들과 똑같은 몫을 받아먹을 수 있다.” (불가타 성경, 신명기, 18장8)
ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur.
처녀일 때는 더럽혀질까, 출가 전에 임신할까 걱정한다. 남편을 맞으면 부정을 저지를까, 시집을 가면 아이를 낳지 못할까 걱정한다. (불가타 성경, 집회서, 42장10)
Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: "Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas".
‘너의 숙부 살룸의 아들 하나므엘이 너에게 와서, ′구원자 권한이 너에게 있으니 아나톳에 있는 나의 밭을 사 다오.′ 하고 말할 것이다.’ (불가타 성경, 예레미야서, 32장7)
et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae in oculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae.
그런 다음 저는 사촌 하나므엘이 보는 앞에서, 매매 계약서에 서명한 증인들이 보는 앞에서, 그리고 경비대 울안에 앉아 있던 모든 유다인이 보는 앞에서 매매 계약서를 마흐세야의 손자이며 네리야의 아들인 바룩에게 넘겨주었습니다. (불가타 성경, 예레미야서, 32장12)
" Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
“나는 유다 사람입니다. 킬리키아의 타르수스에서 태어났지만 이 도성 예루살렘에서 자랐고, 가말리엘 문하에서 조상 전래의 엄격한 율법에 따라 교육을 받았습니다. 오늘날 여러분이 모두 그렇듯이 나도 하느님을 열성으로 섬기는 사람이었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 22장3)
Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: " Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
사흘 뒤에 바오로는 그곳 유다인들의 지도자들을 불러 모았다. 그들이 모이자 바오로가 말하였다. “형제 여러분, 나는 우리 백성이나 조상 전래의 관습을 거스르는 일을 하나도 하지 않았는데도, 예루살렘에서 죄수가 되어 로마인들의 손에 넘겨졌습니다. (불가타 성경, 사도행전, 28장17)
et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum.
유다교를 신봉하는 일에서도 동족인 내 또래의 많은 사람들보다 앞서 있었고, 내 조상들의 전통을 지키는 일에도 훨씬 더 열심이었습니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 1장14)
quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli nec scire fas est omnia, sed diu lateque victrices catervae consiliis iuvenis revictae sensere, quid mens rite, quid indoles nutrita faustis sub penetralibus posset, quid Augusti paternus in pueros animus Nerones.
나는 그들이 오른손을 아마존 손도끼로 무장한 오래된 관습이 어디로부터 왔는지 조사하는 것을 미뤘다. 모든 것을 아는 것은 신의 뜻이 아니기 때문이다. - (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 44)
paterna caelo, pars data est flammis tua.
아버지의 것을 천상으로, 그리고 당신의 부분은 화염에 넘겨집니다. (세네카, Hercules Oetaeus 28:20)
Patrem Deum, paternamque mentem actionem sive consilium, et utriusque horum amorem mutuum, unam summam aeque ternam indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse convincit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:4)
atque idcirco mandat, ut cum eo antiquos thesauros et paternas divitias sub eo regnaturus dividas.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:4)
'Securior hic et tutior permanebis quam in domo paterna.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION