라틴어 문장 검색

Flaccus capsulam Quīntī manibus ferēbat partēsque paedagōgī agēbat.
플라쿠스는 퀸투스의 손에 손가방을 쥐어주고 교육비를 주었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī4)
Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se sejungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi ejusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:2)
Sed quia plerumque stomachi capsula tanti hospitis divinitatem diu sustinere non potest, idem deus aut per orientalis portae polum arcticum, aut per occiduae regionis antarcticum turpiter evaporat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:3)
Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 15:2)
Hoc fecit simul ac audisset Cliffordum (in cuius sinu aut capsula plurima Perkini arcana reposita erant) in Angliam appulisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:3)
Atque licet membra illa male impleta et veluti capsulae inanes sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:4)
58. Et iam isti fatigati pausabant in requie,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM229)
huc una ex multis capsula me sequitur.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a12)
Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:2)
Nosti comptulos iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 2:3)
Aperit tum capsulam et tres fusos profert:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:13)
nec mora, adherentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo auulsam manibus conprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis adplicauit, quos statim euacuatos tenebris lumen ueritatis impleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:4)
Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset euocatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:10)
Cumque somno excussa uideret ceteras pausantes circa se sorores, intellexit uel in somnio, uel in uisione mentis ostensum sibi esse, quod uiderat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION