라틴어 문장 검색

tunc ferrugineo lacrimas detergit amictu et placida maestum solatur voce dolorem:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:153)
"et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:19)
cum de paradiso virginitatis eiectum tunicis vult vestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:9)
post pellicias tunicas initium nuptiarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:23)
scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustae meique silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:11)
hoc est non quaerat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis indutus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:11)
ferruginea nigra, tristi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3031)
quidam purpuram accipiunt, quod eius prima tinctura ferrugineo colore sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7723)
ferrugineos hyacinthos ferruginei, id est nigri, colo- ris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1831)
nil ferrugineum solidumve tuentibus obstat, nocturnae cedunt nebulae, nigrantia cedunt nubila, praetenti cedit teres area mundi, nec tantum aerios visu transmittit hiatus spiritus, oppositos sed transit lumine montes, oceani fines atque ultima littera Thylae transadigit volucresque oculos in Tartara mittit, nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores visibus et caeco delentur tempore formae, numquid et exuti membris ac viscere perdunt agnitione notas rerum, vel gressibus errant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1227)
"quae vincula tandem, pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis, lilia luteolis interlucentia sertis et ferrugineo vernantes flore coronas?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 194)
Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:5)
pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION