라틴어 문장 검색

Cum igitur ad concertationem fuerit ventum, lapide rotundo fundae imposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula quibus incorporati sunt funes, explicantes retrorsus, stilum paene supinum inclinant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 6:1)
qui et ipse augustus et Sophia, uxor eius, mandans ei, quia eunuchus erat, ut ad se veniret et lana in genitio per pensione dividere.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 12)
"Nee tamen huius tam exitiabilis operae merces amplior quam quaterni vel seni ferme offeruntur aurei."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:11)
Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIII 5:3)
Adque verissimum est pensionem illam et regi Henrico et filio eius Henrico Octavo diutius persolutam esse, quam ex ulla impensarum supputatione continuari possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:12)
Insuper, praecipui regis consiliarii magnis pensionibus annuis a rege Gallo donati erant praeter munera larga in praesenti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:13)
Verum postquam regnum ad regem Ferdinandum pervenisset omnes reditus regni exercitui et praesidiis assignatos fuisse, illam autem pensionem tantum aut exhibitionem ex arcis eius recipere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:24)
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:6)
Sint enim nobis tres aequales termini, id est tres unitates, vel ter bini vel ter terni vel ter quaterni vel quantos ultra libet ponere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:5)
Itaque bis miliens sestertio his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo Romano solverent, nullo eorum recusante ac se eo demum die natos praedicantes laeti gratias agunt Caesari.
(카이사르, 아프리카 전기 90:5)
militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.
(카이사르, 내란기, 1권 17:5)
Has quaternis ancoris ex IIII angulis destinabat, ne fluctibus moverentur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:8)
sed primam aciem quaternae cohortes ex V legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 83:4)
Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장9)
Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION