라틴어 문장 검색

Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
Qua cibi copia satur exercitus, plures praetergressus est insulas, et ubi formidabatur inopia, ibi timor saginae gravis incessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 14:1)
Non rapiet nox una michi bona mille dierum, Nolo semper egens esse, semelque satur.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:7)
nisi prius fuerit venter bene satur;
(ARCHIPOETA, IV58)
Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri ex quibus ea sumpseram non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 2:2)
Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 13:1)
atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 1:2)
Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset, 'Penus quoque,' inquit, 'variis generibus dictum et varie declinatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 3:1)
Sed hoc plane indigeo discere, quid sit 'penus' et qua fini id vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 7:1)
Etiamne, inquit Favorinus, milium et panicum et glans et hordeum ' penus' est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 9:1)
cumque ille reticens haereret, Nolo, inquit, hoc iam labores, an ista, quae dixi, ' penus' appelletur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 10:1)
Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit 'penus ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 10:2)
Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit 'penus' dicas, non ut aliquid ex penu nomines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:5)
Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex 'penu' sit aut quibus verbis 'penus' definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 14:1)
Scire, inquit ridens iam Favorinus, "quid 'penus' sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION