라틴어 문장 검색

Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguine miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinein vel potentissimum esse in ea confectione;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 3:2)
Res enim (exempli gratia) subtilis est certe et accurata confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successivo et ordinato, videatur imitari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:6)
Eorum confectio est talis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:3)
Atque haec confectio et multiplicatio spiritus deducitur ad sensum per diminutionem ponderis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:2)
defossione corporum in terra (qualis fertur apud Chinenses esse confectio porcellanae, ubi massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta annos, et transmitti ad haeredes, tanquam minerae quaedam artificiales);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:18)
Salis nigri confectio per calorem solis, si clima ferat, digna res est quae tentetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:31)
Quo victu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est (1,7). Confectio medicamenti, quod colicon nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장11)
[Confectio medicamenti, quod colicon nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:6)
quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis popular adsensioni accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:4)
Qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non esset, turn verbis erat ad rem cum summa brevitate mirabiliter aptus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 2:3)
Longe autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:3)
qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장3)
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus - is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:1)
praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:5)
quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 134:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION